Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 33.5
lat augustine stoa011 perseus lat2
Et ut lassitudinem recusarem, sine me ad plebem accedere noluit; simul accessimus. Dixit ea quae a diacono audita erant, se mandasse, se iurasse, eaque se esse facturum, continuoque omnia eo tenore quo dictaverat, prosecutus est. Responsum est: Deo gratias, et petitum ut totum scriptum subscriberetur. Dimisimus catechumenos continuoque scriptum subscripsit. Deinde peti coepimus nos episcopi, non vocibus populi sed tamen a populo per honestos fideles, ut nos quoque subscriberemus. At ubi coepi subscribere, sancta Melania contradixit. Miratus sum quare tam sero, quasi promissionem illam et iurationem nos non subscribendo facere possemus infectam; sed tamen obtemperavi, ac sic remansit mea non plena subscriptio nec ultra nobis quisquam, ut subscriberemus, putavit instandum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable