LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 33.8

lat augustine stoa011 perseus lat2

Restat ergo ut iste pecuniae turpissimus appetitus ex obliquo in clericos et maxime in episcopum dirigatur. Nos enim rebus ecclesiae dominari existimamur, nos opibus frui. Postremo quicquid de istis nos accepimus, nos vel adhuc possidemus vel, ut placuit, erogavimus; nihil inde populo extra clericatum vel extra monasterium constituto nisi paucissimis indigentibus largiti sumus. Non ergo dico quia vel in nos maxime a vobis dici ista debuerunt, verum tamen in nos solos credibiliter dici potuerunt. Quid ergo faciemus? Qua nos, si apud inimicos non possumus, saltem apud vos ratione purgamus? Res haec animi est, intus est, procul ab oculis secreta mortalium deo tantum modo nota est. Quid ergo restat nisi deum testari, cui nota est? Cum ergo de nobis ista sentitis, non praecipitis quod multo melius est et quod mihi in epistula tua tamquam culpabile obiciendum putasti, sed omnino cogitis ut iuremus, non intentato metu mortis carnis nostrae, quod populus Hipponiensis fecisse putatus est, sed intentato metu mortis existimationis nostrae, quae propter infirmos quibus nos praebere ad exemplum bonorum operum qualicumque conversatione conamur, etiam vitae carnis huius utique praeponenda est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable