Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 33.9
lat augustine stoa011 perseus lat2
Verum tamen vobis nos ita cogentibus ut iuremus, non suscensemus, sicut vos Hipponiensibus suscensetis. Creditis enim, tamquam homines de hominibus, etsi ea quae in nobis non sunt, non tamen ea quae in nobis esse non possunt. Sananda ista in vobis, non accusanda sunt, et nostra purganda vobis est fama, si est domino purgata conscientia. Qui fortasse praestabit, sicut ante quam accidisset ista temptatio ego et frater meus Alypius conlocuti sumus, ut non solum vobis carissimis commembris nostris, verum etiam ipsis inimicis notissimum fiat nulla nos cupiditate pecuniae in rebus ecclesiasticis sordidari. Quod donec fiat, si dominus donabit ut fiat, ecce nunc interim, quod cogimur facimus, ne vestri cordis medicinam in quantam libet moram temporis differamus. Deus testis est istam omnem rerum ecclesiasticarum procurationem, quarum credimur amare dominatum, propter servitutem quam debeo caritati fratrum et timori dei, tolerare me, non amare, ita ut ea, si salvo officio possim, carere desiderem. Nec aliud me de fratre meo Alypio sentire ipse deus testis est. Tamen et de illo aliter sentiendo populus et, quod est gravius, Hipponiensis in tantas est illius praecipitatus iniurias et de nobis vos sancti dei et pleni visceribus misericordiae talia credendo nomine eiusdem populi, qui ad causam huiusce modi cupiditatis omnino non pertinet, nos tangere atque admonere voluistis utique ad nos corrigendos, neque enim odio, quod absit a vobis. Unde non irasci sed gratias agere debeo, quod nec verecundius nec liberius agere potuistis, ut episcopo non quasi conviciose obiceretis quod sentiebatis, sed ex obliquo intellegendum relinqueretis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable