LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 34.3

lat augustine stoa011 perseus lat2

Postremo pro ecclesiae utilitate missus es. Hoc ecclesiae catholicae aut, ut modum dispensationis meae non supergredi videar, hoc ecclesiae ad Hipponiensium-Regiorum dioecesim pertinenti prodesse, hoc expedire contestor. Si non audis amicum petentem, audi episcopum consulentem, quamvis, quoniam Christiano loquor, maxime in tali causa non arroganter dixerim, audire te episcopum convenit iubentem, domine eximie et merito insignis atque carissime fili, unde scio quidem causas ecclesiasticas excellentiae tuae potissimum iniunctas; sed quia credo istam curam ad virum clarissimum atque spectabilem proconsulem pertinere, ad eum quoque litteras dedi, quas rogo ut ipse illi tradere et allegare, si opus est, non graveris. Atque ambos obsecro, ne importunam arbitremini vel intercessionem vel suggestionem vel sollicitudinem nostram, et passiones catholicorum servorum dei, quae infirmis ad aedificationem spiritalem utiles esse debent, haud reciproca inimicorum, a quibus passi sunt, poena decoloretis, sed potius refracta iudiciaria severitate et vestram fidem, quia filii estis ecclesiae, et ipsius matris mansuetu- dinem commendare minime neglegatis. Deus omnipotens praestantiam tuam bonis omnibus augeat, domine eximie et merito insignis atque carissime fili.

Provenance