Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 35.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
Si id quod in vestra civitate nos graviter contristabat, absumptum est, si duritia cordis humani resistens manifestissimae et quodam modo publicae veritati eiusdem potentia veritatis evicta est, si sapit dulcedo pacis unitatisque caritas non iam reverberat oculos saucios, sed sanos inlustrat ac vegetat, non sunt haec opera nostra sed dei, non haec humanis opibus omnino tribuerem nec si, cum apud vos essemus, tanta conversio multitudinis nobis loquentibus et hortantibus proveniret. Hoc agit ille et efficit, qui per ministros suos rerum signis extrinsecus admonet, rebus autem ipsis per se ipsum intrinsecus docet. Nec ideo pigrius moveri nos oportet ad visendos vos, quoniam quicquid in vobis laudabile factum est, non a nobis sed ab illo factum est, qui facit mirabilia solus. Multo enim alacrius debemus accurrere ad spectanda opera divina quam nostra, quia et nos, si quid boni sumus, opus illius, non hominum sumus; unde apostolus dixit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable