Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 35.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Xenocrates Polemonem, ut scribitis et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando non solum ebriosum verum et tunc ebrium ad mores alios repente convertit. Quamquam ergo ille, sicut prudenter et veraciter intellexistis, non deo fuerit adquisitus sed tantum a dominatu luxuriae liberatus, tamen ne id ipsum quidem quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim sed divino. Ipsius namque corporis, quod est infimum nostrum, si qua bona sunt sicut forma et vires et salus et si quid eius modi est, non sunt nisi ex deo creatore ac perfectore naturae; quanto magis animi bona donare nullus alius potest! Quid enim superbius vel ingratus cogitare potest humana vecordia, si putaverit, cum carne pulchrum deus faciat hominem, animo castum ab homine fieri? Hoc in libro Christianae sapientiae sic scriptum est: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum. Polemon ergo si ex luxurioso continens factus, ita sciret cuius esset hoc donum, ut eum abiectis superstitionibus gentium pie coleret, non solum continens sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus existeret, quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem verum et ad futurae immortalitatem valeret. Quanto minus igitur mihi adrogare debeo conversionem istam vestram vel populi vestri, quam nobis modo nuntiastis, quae me nec loquente nec saltem praesente procul dubio divinitus facta est, in quibus veraciter facta est! Hoc itaque praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate. Deo, fratres, deo gratias agite, deum timete, ne deficiatis, amate, ut proficiatis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable