Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 36.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
Gratias ago plurimum quod me litteris tuis ex-hilarare dignatus es et certum facere de salute vestra. Retribuat tibi dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo aeterno vivas in aeternum, domine dilectissime et desiderantissime frater. Ego autem etsi in me non agnosco praeconia de me tua, quae tuae benignitatis epistula continet, benivolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratus esse non possum, simul admonens ut potius ores pro me, quo talis a domino fiam, qualem me iam esse arbitraris. Memor nostri incolumis domino placeas, domine dilectissime et desiderantissime frater. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable