Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 38.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
Frater iste nomine Barbarus servus dei est iam diu apud Hipponem constitutus et verbi dei fervidus ac studiosus auditor. Desideravit ad tuam sanctitatem litteras nostras, in quibus tibi eum in domino commendamus tibique per eum salutem debitam dicimus. Litteris autem sanctitatis tuae quibus ingentes texuisti quaestiones, respondere operosissimum est etiam otiosis et multo maiore, quam nos sumus, praeditis facultate disserendi et acrimonia intellegendi. Duarum sane epistularum tuarum, quibus multa et magna conquiris, una nescio quo modo aberravit et diu quaesita non potuit reperiri; altera vero, quae inventa est, habet commendationem suavissimam servi dei boni et casti adulescentis, quo modo ex hac vita migraverit et quibus visionum fraternarum adtestationibus meritum eius vobis insinuari potuerit. Deinde ex hac occasione proponis et versas de anima obscurissimam quaestionem, utrum cum aliquo corpore egreditur e corpore, quo possit ad corporalia loca ferri vel locis corporalibus contineri. Huius igitur rei tractatus, si tamen ad liquidum a talibus, quales nos sumus, examinari potest, curam atque operam negotiosissimam postulat ac per hoc mentem ab his occupationibus otiosissimam. Si autem breviter vis audire quid mihi videatur, nullo modo arbitror animam e corpore exire cum corpore. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable