Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 38.3
lat augustine stoa011 perseus lat2
Narrabo autem unum aliquid breviter, unde cogites. Frater noster Gennadius, notissimus fere omnibus nobisque carissimus medicus, qui nunc apud Carthaginem degit et Romae suae artis exercitatione praepolluit, ut hominem religiosum nosti atque erga pauperum curam inpigra misericordia facillimoque animo benignissimum, dubitabat tamen aliquando, ut modo nobis rettulit, cum adhuc esset adulescens et in his elemosynis ferventissimus, utrum esset ulla vita post mortem. Huius igitur mentem et opera misericordiae quoniam deus nullo modo desereret, apparuit illi in somnis conspicuus iuvenis et dignus intendi eique dixit: Sequere me. Quem dum sequeretur, venit ad quandam civitatem, ubi audire coepit a dextra parte sonos suavissimae cantilenae ultra solitam notamque suavitatem; tunc ille intento quidnam esset, ait hymnos esse beatorum atque sanctorum; sinistra autem parte quid se vidisse rettulit, non satis memini. Evigilavit et somnium aufugit tantumque de illo quantum de somnio cogitavit.