LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 38.5

lat augustine stoa011 perseus lat2

Ista narratione dixerit aliquis tantae rei nos non solvisse sed auxisse quaestionem. Verum tamen cum his verbis credere vel non credere liberum cuique sit, se ipsum quisque habet, quo se avocet, profundissimam quaestionem. Et vigilat homo et dormit homo cotidie et cogitat homo. Dicat unde fiant ista similia formis, similia qualitatibus, similia motibus corporum nec tamen materie corporali. Dicat, si potest; si autem non potest, quid se praecipitat de rarissimis aut inexpertis quasi definitam ferre sententiam, cum continua et cotidiana non solvat? Ego autem, quamvis quo modo fiant ista veluti corporea sine corpore, verbis prorsus explicare non possim, tamen sicut scio non ea corpore fieri, utinam sic scirem quo modo discernerentur, quae videntur aliquando per spiritum et per corpus videri putantur, quove modo distinguantur visa eorum, quos error vel impietas plerumque deludit, quando visis piorum atque sanctorum similia pleraque narrantur! Quorum exempla si commemorare voluissem, tempus mihi potius quam copia defuisset. Memor nostri in domini misericordia vegeteris, domine beatissime et venerabilis et desiderabilis frater.

Provenance