Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 39.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
Si posses videre dolorem cordis mei et sollicitudinem pro salute tua, fortasse miserereris animae tuae placens deo in audiendo verbo non nostro, sed ipsius, nec eius scripturas sic in memoria tua figeres, ut contra eas cor clauderes. Displicet tibi quia trahens ad salutem, cum tam multos nostros ad perniciem traxeritis. Quid enim volumus, nisi te comprehendi et praesentari et servari, ne pereas? Quod autem aliquantum in corpore laesus es, ipse tibi fecisti, qui iumento tibi mox admoto uti noluisti et te ad terram graviter conlisisti. Nam utique alius qui adductus est tecum, collega tuus, inlaesus venit, quia talia sibi ipse non fecit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable