Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 39.10
lat augustine stoa011 perseus lat2
Adtendis enim et saepe repetis, sicut audio, quod in evangelio scriptum est recessisse a domino septua- ginta discipulos et arbitrio suae malae atque impiae discessionis fuisse permissos, ceterisque duodecim qui remanserant, fuisse responsum: Numquid et vos vultis ire? Et non adtendis quia tunc primum ecclesia novello germine pullulabat nondumque in ea fuerat completa illa prophetia: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi, quod utique quanto magis impletur, tanto maiore utitur ecclesia potestate, ut non solum invitet, sed etiam cogat ad bonum. Hoc tunc dominus significare volebat, qui quamvis haberet magnam potestatem, prius tamen elegit commendare humilitatem. Hoc et in illa convivii similitudine satis evidenter ostendit, ubi misit ad invitatos et venire noluerunt; et ait servo: Exi in plateas et vicos civitatis et pauperes et debiles et caecos et claudos introduc huc. Et ait servus domino: Factum est, ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait dominus servo: Exi in vias et saepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Vide nunc quem ad modum de his qui prius venerunt, dictum est: Introduc eos. non dictum est compelle; ita significata sunt ecclesiae primordia adhuc crescentis, ut essent vires etiam compellendi. Proinde, quia oportebat eius iam viribus et magnitudine roborata etiam compelli homines ad convivium salutis aeternae, posteaquam dictum est: Factum est, quod iussisti, et adhuc est locus, exi, inquit, in vias et saepes et compelle intrare. Quapropter, si ambularetis quieti extra hoc convivium sanctae unitatis ecclesiae, tamquam in viis vos inveniremus; nunc vero, quia per multa mala et saeva quae in nostros committitis, tamquam spinis et asperitate pleni estis, vos tamquam in saepibus invenimus et intrare compellimus. Qui compellitur, quo non vult cogitur, sed, cum intraverit, iam volens pascitur. Cohibe itaque iam iniquum et inpacatum animum, ut in vera ecclesia Christi invenias salutare convivium. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable