Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 39.3
lat augustine stoa011 perseus lat2
Nam si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Israhelitae recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur et ad terram promissionis compellebantur? Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Paulus non est permissus uti pessima voluntate, qua persequebatur ecclesiam, sed prostratus est, ut excaecaretur, excaecatus, ut mutaretur, mutatus, ut mitteretur, missus, ut, qualia fecerat in errore, talia pro veritate pateretur? Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare monetur pater in scripturis sanctis filium durum non solum verbis corripere sed etiam latera eius tundere, ut ad bonam disciplinam coactus et domitus dirigatur? Unde idem dicit: Tu quidem perditis eum virga, animam autem eius liberabis a morte. Si mala voluntas semper suae permittenda est libertati, quare corripiuntur neglegentes pastores et dicitur eis: Errantem ovem non revocastis, perditam non inquisistis? Et vos oves Christi estis, characterem dominicum portatis in sacramento quod accepistis, sed errastis et peristis. Non ideo vobis displiceamus, quia revocamus errantes et quaerimus perditos; melius enim facimus voluntatem domini monentis ut vos ad eius ovile redire cogamus, quam consentimus voluntati ovium errantium, ut perire vos permittamus. Noli ergo iam dicere, quod te assidue audio dicere: Sic volo errare, sic volo perire; melius enim nos hoc omnino non permittimus, quantum possumus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable