LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 39.4

lat augustine stoa011 perseus lat2

Modo quod te in puteum, ut morereris, misisti, utique libera voluntate fecisti. Sed quam crudeles essent servi dei, si huic malae tuae voluntati te permitterent et non te de illa morte liberarent! Quis eos non merito culparet? Quis non impios recte iudicaret? Et tamen tu te volens in aquam misisti, ut morereris, illi te nolentem de aqua levaverunt, ne morereris; tu fecisti secundum voluntatem tuam sed in perniciem tuam, illi contra voluntatem tuam sed propter salutem tuam. Si ergo salus ista corporalis sic custodienda est, ut etiam in nolentibus ab eis qui eos diligunt, servetur, quanto magis illa spiritalis, in cuius desertione mors aeterna metuitur! Quamquam in ista morte quam tibi tu ipse inferre voluisti, non solum ad tempus sed etiam in aeternum morereris, quia, etsi non ad salutem, non ad ecclesiae pacem, non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et individuam caritatem, sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi ipse mortem inferre debuisti.

Provenance