LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 39.7

lat augustine stoa011 perseus lat2

Ideo praestitit misericordia dei, ut et nos et episcopi vestri tam frequenti numerosoque conventu Carthaginem veniremus atque inter nos de ipsa dissensione ordinatissime conferremus. Gesta conscripta sunt, nostrae etiam subscriptiones tenentur. Lege vel patere ut tibi legatur, et tunc elige quod volueris. Audivi quod dixeris posse te nobiscum de ipsis gestis aliquid agere, si omittamus verba episcoporum vestrorum, ubi dixerunt: Nec causa causae nec persona personae praeiudicat. Haec verba vis omittamus, ubi per eos nescientes veritas ipsa locuta est. Sed tu dicturus es hic eos errasse et in falsam sententiam incautius cecidisse; nos autem dicimus hoc eos verum dixisse et hoc per te ipsum facillime probamus. Si enim episcopi vestri electi ab universa parte Donati, qui causam omnium sustinerent et, si quid egissent, gratum et acceptum ceteri haberent, tamen in eo quod illos temere et non recte dixisse arbitraris, non vis ut tibi praeiudicent, verum ergo dixerunt, quia nec causa causae nec persona personae praeiudicat. Et ibi debes agnoscere quia, si persona tot episcoporum tuorum in illis septem constitutorum non vis ut prae- iudicet personae Donati Mutugennensis presbyteri, quanto minus non debet praeiudicare Caeciliani persona, etiamsi mali aliquid in illo esset inventum, universae unitati Christi, quae non in una villa Mutugenna concluditur, sed toto terrarum orbe diffunditur!

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable