LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 39.8

lat augustine stoa011 perseus lat2

Sed ecce facimus quod voluisti; sic tecum agimus, ac si non dixerint vestri: Nec causa causae nec persona personae praeiudicat. Tu inveni quid illic dicere debuerint, cum eis obiecta esset causa et persona Primiani, qui damnatores suos et damnavit cum ceteris et damnatos ac detestatos in suo rursus honore suscepit, et baptismum quem mortui dederant (quia de ipsis in illa praeclara sententia dictum erat quod "mortuorum funeribus plena sint litora "), agnoscere potius et acceptare quam exsufflare et rescindere maluit, totumque dissolvit quod male intellegentes dicere soletis, quia qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavacrum eius? Si ergo non dicerent: Nec causa causae nec persona personae praeiudicat, rei tenerentur in causa Primiani; cum autem hoc dixerunt, immunem fecerunt ecclesiam catholicam, sicut nos adserebamus, a causa Caeciliani.

Provenance