LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 4.1

lat augustine stoa011 perseus lat2

Non haec epistula sic inopiam chartae indicat, ut membranas saltem abundare testetur? Tabellas eburneas, quas habeo, avunculo tuo cum litteris misi. Tu enim huic pelliculae facilius ignosces, quia differri non potuit, quod ei scripsi, et tibi non scribere etiam ineptissimum existimavi. Sed tabellas, si quae ibi nostrae sunt, propter huius modi necessitates mittas peto. Scripsi quiddam de catholica religione, quantum dominus dare dignatus est, quod tibi volo ante adventum meum mittere, si charta interim non desit. Tolerabis enim qualemcumque scripturam ex officina Maiorini. De codicibus praeter libros de Oratore totum mihi excidit. Sed nihil amplius rescribere potui, quam ut ipse sumeres, quos liberet, et nunc in eadem maneo sententia. Absens enim quid plus faciam, non invenio.

Provenance