Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 4.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Gratissimum mihi est. quod in ultima epistula me participem domestici tui gaudii facere voluisti. Sed mene salis placidi vultum fluctusque quietos ignorare iubes? quamquam nec me iubeas nec ipse ignores. Quare si ad melius cogitandum quies aliqua data est, utere divino beneficio. Nec enim nobis debemus, cum ista proveniunt, sed illis, per quos proveniunt, gratulari, quoniam iusta et officiosa et pro suo genere pacatior atque tranquillior rerum temporalium administrata recipiendorum aeternorum meritum gignit, si non teneat, cum tenetur, non implicet, cum multiplicatur, si non, cum . . . putatur, involvat. Ipsius enim veritatis ore dictum est: Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis? Laxatis ergo curis mutabilium rerum bona stabilia et certa quaeramus, supervolemus terrenis opibus nostris. Nam et in mellis copia non frustra pennas habet apicula; necat enim haerentem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable