LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 41.2

lat augustine stoa011 perseus lat2

Nam quidam ex discipulis eius adulescentes honestissime nati et institutis liberalibus eruditi spem, quam habebant in saeculo, eius exhortatione dimiserunt et se ad dei servitium contulerunt. In quibus tamen cum apparuissent quaedam sanae doctrinae adversantia, quae salvatoris evangelio continetur et apostolicis sermonibus declaratur, id est cum invenientur contra dei gratiam disputari, propter quam Christiani sumus et in qua spiritu ex fide spem iustitiae expectamus, et admonitionibus nostris inciperent emendari, dederunt mihi librum, quem eiusdem Pelagii esse dixerunt, rogantes ut ei potius responderent. Quod posteaquam vidi me facere debere, ut eo modo error ipse nefarius de cordibus eorum perfectius auferretur, legi atque respondi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable