Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 41.3
lat augustine stoa011 perseus lat2
In hoc libro ille dei gratiam non appellat nisi naturam, qua libero arbitrio conditi sumus. Illam vero, quam innumerabilibus testimoniis sancta scriptura commendat ea nos iustificari, hoc est iustos fieri docens et in omni opere bono sive agendo sive perficiendo dei misericordia iuvari, quod etiam orationes sanctorum apertissime ostendunt, quibus ea petuntur a domino, quae praecipiuntur a domino, hanc ergo gratiam non solum tacet, sed ei contraria multa loquitur. Adfirmat enim vehementerque contendit per solum liberum arbitrium sibi humanam sufficere posse naturam ad operandam iustitiam et omnia dei mandata servanda. Unde quis non videat, cum eundem librum legerit, quem ad modum oppugnetur gratia dei, de qua dicit apostolus: Miser ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia dei per dominum nostrum Iesum Christum, et nullus locus divino adiutorio relinquatur, propter quod orantes dicere debeamus: Ne nos inferas in temptationem, sine causa etiam dominus apostolo Petro dixisse videatur: Rogavi pro te, ne deficiat fides tua, si hoc totum in nobis nullo auxilio dei sed potestate voluntatis impletur? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable