LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 41.5

lat augustine stoa011 perseus lat2

Quid pluribus agam apud sanctitatem vestram, quando quidem me onerosum sentio, maxime quia per interpretem audis litteras meas? Si diligitis Pelagium, diligat vos etiam ipse, immo magis se ipsum et non vos fallat. Cum enim auditis eum confiteri gratiam dei et adiutorium dei, putatis hoc eum dicere quod et vos, qui catholica regula sapitis, quoniam quid in libro suo scripserit, ignoratis. Propter hoc ipsum librum misi et meum, quo ei respondi; unde perspiciat venerabilitas vestra quam gratiam vel adiutorium dei dicat, quando illi obicitur quod gratiae dei et adiutorio contradicat. Proinde ostende illi docendo et hortando et pro eius salute, quae in Christo esse debet, orando, ut eam dei gratiam confiteatur, quam probantur sancti dei fuisse confessi, cum a domino ea ipsi peterent, quae illis iubebat ut facerent, quoniam neque haberentur, nisi ut nostra voluntas ostenderetur, neque peterentur, nisi ut voluntatis infirmitas ab illo, qui iusserat, iuvaretur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable