Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 41.7
lat augustine stoa011 perseus lat2
Peto etiam nobis transmittere, quibus perhibetur esse purgatus, ecclesiastica gesta digneris. Quod ex multorum episcoporum desiderio peto, quos mecum de hac re fama incerta perturbat; sed ideo solus hoc scripsi, quia occasionem perlatoris festinantis a nobis, quem cito ad nos audivi posse remeare, praetermittere nolui. Pro quibus gestis iam nobis misit non quidem ullam partem gestorum sed quandam a se conscriptam velut defensionem suam, qua se dixit obiectis respondisse Gallorum. In qua, ut alia omittam, cum ad illud responderet, quod ei obiectum est, eum dixisse posse hominem esse sine peccato et mandata dei custodire, si velit, diximus, inquit; hanc enim illi deus possibilitatem dedit; non diximus quoniam inveniatur quis, ab infantia usque ad senectam qui numquam peccaverit, sed quoniam a peccatis conversus labore proprio et gratia dei adiutus potest absque peccato esse nec propter hoc in posterum erit inconvertibilis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable