LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 41.9

lat augustine stoa011 perseus lat2

Haec verba de libro eius decerpsi, quae in ipso quoque volumine tua sanctitas poterit invenire, ut intellegatis quem ad modum et cetera neganti credere debeatis, nisi forte dicat ipsum Abel nihil peccasse, sed ideo non fuisse sine peccato et ideo non posse domino comparari, qui in carne mortali solus sine peccato fuit, quia erat in Abel originale peccatum quod de Adam traxerat, non in se ipso ipse commiserat—utinam saltem hoc dicat, ut interim eius de baptismo parvulorum certam sententiam tenere possimus!—aut si forte, quoniam dixit ab infantia usque ad senectutem, ideo dicat Abel non peccasse, quia nec senuisse monstratur. Non hoc indicant verba eius; ab initio priorem vitam dixit peccatricem, posteriorem vero posse esse sine peccato. Ait enim non se dixisse quoniam inveniatur quis ab infantia usque ad senectutem qui non peccaverit, sed quoniam a peccatis conversus labore proprio et gratia dei adiutus potest absque peccato esse. Cum enim dicit a peccatis conversus, ostendit priorem vitam in peccatis agi. Fateatur ergo quod peccaverit Abel, cuius prima vita fuit in saeculo, quam fatetur non carere peccatis, et respiciat librum suum, ubi eum dixisse constat quod ait in hac defensione: Non diximus.

Provenance