Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 42.1
lat augustine stoa011 perseus lat2
Iam rescripseram caritati tuae, sed, cum epistulae dirigendae occasio quaereretur, supervenit dilectissimus filius meus Faustus pergens ad eximietatem tuam. Qui cum ipsas litteras, quas iam feceram, accepisset tuae benivolentiae perferendas, suggessit mihi multum te desiderare ut aliquid tibi scriberem quod te aedificet ad sempiternam salutem, cuius tibi spes in Christo Iesu domino nostro. Et quamvis mihi occupato tantum institit ut facere non differrem, quantum scis quod te sinceriter diligat. Festinanti ergo ut occurrerem, malui festinanter aliquid scribere quam religiosum tuum desiderium retardare, domine eximie et merito insignis atque honorabilis fili. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable