LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 42.3

lat augustine stoa011 perseus lat2

In hac omnes sancti patres nostri et patriarchae et prophetae et apostoli placuerunt deo; in hac omnes veri martyres usque ad sanguinem contra diabolum certaverunt et, quia in eis non refriguit nec defecit, ideo vicerunt; in hac omnes boni fideles cotidie proficiunt, pervenire cupientes non ad regnum mortalium, sed ad regnum caelorum, non ad temporalem, sed ad sempiternam hereditatem, non ad aurum et argentum, sed ad divitias incorruptibiles angelorum, non ad aliqua bona huius saeculi, in quibus cum timore vivatur nec ea quisquam secum potest auferre dum moritur, sed ad videndum deum; cuius suavitas et delectatio excedit omnem non solum terrestrium, verum etiam caelestium corporum pulchritudinem, excedit omnem decorem animarum quantum libet iustarum atque sanctarum, excedit omnem speciem supernorum angelorum atque virtutum, excedit quicquid de illo non solum dicitur, verum etiam cogitatur. Neque hanc tam magnam promissionem, quia valde magna est, ideo desperemus, sed potius, quia valde magnus eam promisit, accepturos nos esse credamus. Sicut enim dicit beatus Iohannes apostolus, filii dei sumus et nondum apparuit, quid erimus; scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable