LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 42.7

lat augustine stoa011 perseus lat2

Ornet mores tuos pudicitia coniugalis, ornet sobrietas et frugalitas; valde enim turpe est, ut, quem non vincit homo, vincat libido et obruatur vino, qui non vincitur ferro. Divitiae saeculares si desunt, non per mala opera quaerantur in mundo; si autem adsunt, per bona opera serventur in caelo. Animum virilem et Christianum nec debent, si accedunt, extollere nec debent frangere, si recedunt. Illud potius cogitemus, quod dominus ait: Ubi est thesaurus tuus, illic erit et cor tuum, et utique, cum audimus ut cor sursum habeamus, non mendaciter respondere debemus, quod nosti quia respondemus.

Provenance