Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 42.8
lat augustine stoa011 perseus lat2
Et in his quidem bene studiosum te esse cognovi et fama tua multum delector multumque tibi in domino gratulor, ita ut haec epistula magis tibi sit speculum, ubi qualis sis videas, quam ubi discas qualis esse debeas. Verum tamen quicquid sive in ista sive in scripturis sanctis inveneris quod tibi ad bonam vitam adhuc minus est, insta ut adquiras et agendo et orando, et ex his quae habes, gratias age deo tamquam fonti bonitatis, unde habes, atque in omnibus bonis actibus tuis illi da claritatem, tibi humilitatem. Sicut enim scriptum est, omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Quantumcumque autem in dei et proximi caritate atque in vera pietate profeceris, quam diu in hac vita conversaris, sine peccato te esse non credas; de ipsa quippe legitur in litteris sanctis: Numquid non temptatio est vita humana super terram? Proinde quoniam semper quam diu es in hoc corpore, necessarium est tibi in oratione dicere quod dominus docuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, memento cito ignoscere, si quis in te peccaverit et a te veniam postulaverat, ut veraciter possis orare et peccatis tuis veniam valeas impetrare. Haec dilectioni tuae festinanter quidem scripsi, quoniam me festinatio perlatoris urgebat. Sed deo gratias ago, quoniam bono desiderio tuo qualitercumque non defui. Semper te misericordia dei protegat, domine eximie et merito insignis atque honorabilis fili.