LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 44.1

lat augustine stoa011 perseus lat2

Quamvis longe absens fuerim, quando per Proiectum clericum ad me directa Hipponem sanctitatis tuae scripta venerunt, tamen, posteaquam veni eisque lectis rescriptorum debitorem me factum esse cognovi, reddendi tempus opperiebar. Et ecce subito profecturi a nobis carissimi fratris nostri Albini acolithi gratissima occurrit occasio. De tua igitur, quae mihi exoptatissima est, salute laetatus sanctitati tuae salutationem debitam reddo. Semper autem debeo caritatem, quae sola etiam reddita semper detinet debitorem. Redditur enim, cum inpenditur; debetur autem, etiamsi reddita fuerit, quia nullum est tempus, quando inpendenda iam non sit. Nec, cum redditur, amittitur, sed potius reddendo multiplicatur; habendo enim redditur, non carendo. Et cum reddi non possit, nisi habeatur, nec haberi potest, nisi reddatur; immo etiam, cum redditur ab homine, crescit in homine et tanto maior adquiritur, quanto plurius redditur. Quo modo autem negatur amicis, quae debetur et inimicis? Sed inimicis cauta inpenditur, amicis secura rependitur. Agit tamen, quantum potest, ut ab his etiam, quibus pro malis bona retribuit, id recipiat, quod inpendit. Optamus quippe fieri amicum, quem veraciter diligimus inimicum, quia non eum diligimus, nisi velimus bonum; quod utique non erit, nisi amiserit inimicitiarum malum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable