Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 44.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Non ergo sic inpenditur caritas ut pecunia. Excepto enim, quod illa inpendendo minuitur, haec augetur, etiam illo inter se differunt, quod pecuniam cui dederimus, tunc ei benivolentiores erimus, si recipere non quaeramus, non autem potest esse verus caritatis inpensor, nisi fuerit benignus exactor, quoniam pecunia cum recipitur, accedit cui datur, sed recedit a quo datur, caritas vero non solum apud eum crescit qui hanc ab eo, quem diligit, exigit, etiamsi non recipit, sed etiam ille, a quo eam recipit, tunc incipit habere, cum reddit. Proinde, domine frater, mutuam tibi caritatem libens reddo gaudensque recipio; quam recipio, adhuc repeto, quam reddo, adhuc debeo. Unum enim magistrum, apud quem condiscipuli sumus, per eius apostolum dociles audire debemus praecipientem ac dicentem: Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable