LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 45.1

lat augustine stoa011 perseus lat2

Cum diu moleste haberem, quod aliquotiens scripserim et nulla tuae sublimitatis rescripta meruerim, repente epistulas tres tuae benignitatis accepi, unam non ad me solum datam per coepiscopum meum Vindemialem et non longe post per conpresbyterum Firmum duas. Qui vir sanctus nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima caritate coniunctus, multa nobiscum de tua excellentia conloquendo et veraciter insinuando, qualem te in Christi visceribus noverit, non solum eas quas memoratus episcopus vel quas ipse adtulit, sed etiam illas quas non accepisse nos querebamur, litteras vicit. Et ideo de te narratio eius suavior nobis erat, quia ea dicebat, quae ipse non possis ne quidem me inquirente rescribere, ne tuarum laudum, quod sancta scriptura prohibet, fieres praedicator. Quamquam et ego verear haec ad te scribere, ne suspicionem adulantis incurram, domine inlustris et merito praestantissime atque in Christi dilectione carissime fili.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable