LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 47.1

lat augustine stoa011 perseus lat2

Primum gratulationem reddo meritis tuis, quod te in illa sede dominus deus noster sine ulla, sicut audivimus, plebis suae discissione constituit. Deinde insinuo sanctitati tuae quae sint circa nos, ut non solum orando pro nobis, verum etiam consulendo et opitulando sub venias. In magna quippe tribulatione positus haec ad tuam beatitudinem scripta direxi, quoniam volens prodesse quibusdem in nostra vicinitate membris Christi, magnam illis cladem inprovidus et incautus ingessi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable