Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 47.10
lat augustine stoa011 perseus lat2
Me sane, quod confitendum est beatitudini tuae, in isto utrorumque periculo tantus timor et maeror excruciat, ut ab officio cogitem gerendi episcopatus abscedere et me lamentis errori meo convenientibus dedere, si per eum cuius episcopatui per inprudentiam suffragatus sum vastari ecclesiam dei, et quod ipse deus avertat, etiam cum vastantis perditione perire conspexero. Recolens enim quod ait apostolus: Si nosmet ipsos diiudicaremus, a domino non iudicaremur, iudicabo me ipsum, ut parcat mihi qui iudicaturus est vivos et mortuos. Si autem et membra Christi, quae in illa regione sunt, ab exitiabili timore ac tristitia recreaveris et meam senectutem hac misericordi iustitia fueris consolatus, retribuet tibi et in praesenti et in futura vita bona pro bonis, qui per te nobis in ista tribulatione succurrit et qui te in illa sede constituit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable