LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 47.2

lat augustine stoa011 perseus lat2

Fussala dicitur Hipponiensi territorio confine castellum. Antea ibi numquam episcopus fuit, sed simul cum contigua sibi regione ad parochiam Hipponiensis ecclesiae pertinebat. Paucos habebat illa terra catholicos; ceteras plebes illic in magna multitudine hominum constitutas Donatistarum error miserabiliter obtinebat, ita ut in eodem castello nullus esset omnino catholicus. Actum est in dei misericordia, ut omnia ipsa loca unitati ecclesiae cohaererent; per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare, ita ut ibi presbyteri qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt, expoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur. Quorum tamen passiones inutiles ac steriles non fuerunt, mutatis illic securitate perfecta. Sed quod ab Hippone memoratum castellum milibus quadraginta seiungitur, cum in eis regendis et eorum reliquiis licet exiguis colligendis, quae in utroque sexu oberrabant non minaces ulterius sed fugaces, me viderem latius quam oportebat extendi, nec adhibendae sufficere diligentiae, quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curavi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable