LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 47.4

lat augustine stoa011 perseus lat2

Quid faciam? Nolo apud tuam venerationem gravare quem nutriendum collegi, nolo deserere quos colligendos timoribus et doloribus parturivi, et quo modo utrumque agam, reperire non possum. Res quippe ad tantum scandalum venit, ut cum eo hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo tamquam bene sibi consulentibus obtemperaverant nobis. In quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quae non ab ipsis quibus episcopus erat, sed ab aliis quibusdam obiecta fuerant, probari minime potuissent, atque ab eis quae invidiosissime laetabantur, videretur esse purgatus, tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut, quicquid a castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione, de rapinis et diversis oppressionibus et contritionibus obiciebatur, nequaquam nobis tale videretur, ut propter hoc vel propter simul cuncta congesta episcopatu eum putaremus esse privandum, sed restituenda quae probarentur ablata.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable