LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 47.5

lat augustine stoa011 perseus lat2

Denique sententias nostras sic temperavimus, ut salvo episcopatu non tamen omnino inpunita relinquerentur, quae non deberent vel eidem ipsi deinceps iterumque facienda vel ceteris imitanda proponi. Honorem itaque integrum servavimus iuveni corrigendo, sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis praeesset ulterius, cum quibus sic egerat, ut dolore iusto eum sibi praeesse ferre omnino non possent et cum suo illiusque periculo in aliquod scelus forsitan erupturam inpatientiam sui doloris ostenderent. Quorum talis animus etiam tunc. quando cum eis de illo episcopi egerunt, evidenter apparuit, cum iam vir spectabilis Celer, de cuius adversum se praepotenti administratione conquestus est, nullam gerat vel in Africa vel uspiam potestatem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable