Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 47.6
lat augustine stoa011 perseus lat2
Sed quid multis morer? Conlabora, obsecro, nobiscum, pietate venerabili domine beatissime et debita caritate venerande sancte papa, et iube tibi quae directa sunt, omnia recitari. Vide episcopatum qualiter gesserit, quem ad modum iudicio nostro usque adeo consenserit communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea citra acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur, quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando papae Bonifatio commendaret, induxerit, et cetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam sanctimoniam universa rettulerit? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable