Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 47.8
lat augustine stoa011 perseus lat2
Existunt exempla, ipsa sede apostolica iudicante vel aliorum iudicata firmante quosdam pro culpis quibusdam nec episcopali spoliatos honore nec relictos omnimodis inpunitos. Quae ut a nostris temporibus remotissima non requiram, recentia memorabo. Clamet Priscus, provinciae Caesariensis episcopus: Aut ad primatum locus sicut ceteris et mihi patere debuit aut episcopatus mihi remanere non debuit. Clamet alius eiusdem provinciae Victor episcopus, cui relicto in eadem poena in qua etiam Priscus fuit, nusquam nisi in dioecesi eius ab aliquo communicatur episcopo. clamet, inquam: Aut ubique communicare debui aut etiam in meis locis communicare non debui. Clamet tertius eiusdem provinciae Lauren- tius episcopus et prorsus huius vocibus clamet: Aut in cathedra, cui ordinatus sum, sedere debui aut episcopus esse non debui. Sed quis ista vituperet, nisi qui parum adtendit nec inulta omnia relinquenda nec uno modo omnia vindicanda? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable