LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 48.2

lat augustine stoa011 perseus lat2

Dissensiones autem numquam debent amari. Sed aliquando tamen aut caritate nascuntur aut caritatem probant. Quis enim facile invenitur, qui velit reprehendi? Et ubi est ille sapiens, de quo dictum est: Corripe sapientem et amabit te? Numquid tamen ideo non debemus reprehendere et corripere fratrem, ne securus tendat in mortem? Solet enim fieri et frequenter accidit, ut ad horam contristetur, cum re-prehenditur, et resistat et contendat et tamen postea consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi deus et ipse nec timet displicere hominibus, quia corripitur, sed timet displicere deo, quia non corrigitur, et deinceps non faciat illud, quod iuste reprehensus est, et, quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem, quem sensit hostem peccati sui. Si autem de illo numero est, de quo dictum est: Corripe stultum et adiciet ut oderit te. non de caritate illius dissensio nascitur, sed tamen caritatem reprehensoris sui exercet et probat, quia non ei rependitur odium, sed dilectio, quae cogit reprehendere, inperturbata perdurat, etiam cum ille qui reprehensus est, odit. Si autem ille qui corripit, reddere vult malum pro malo ei qui corripienti indignatur, non fuit dignus qui corriperet, sed dignus plane, qui etiam ipse corripi deberet. Haec agite, ut aut non inter vos existant indignationes aut exortae statim celerrima pace perimantur. Maiorem date operam concordandis vobis quam redarguendis, quia, sicut acetum corrumpit vas, si diutius ibi fuerit, sic ira corrumpit cor, si in alium diem duraverit. Haec ergo agite, et deus pacis erit vobiscum, orantes simul et pro nobis, ut ea quae bene monemus, alacriter impleamus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable