LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 49.10

lat augustine stoa011 perseus lat2

Non sit notabilis habitus vester nec affectetis vestibus placere, sed moribus; non sint vobis tam tenera capitum tegmina, ut retiola subter appareant. Capillos ex nulla parte nudos habeatis nec foris vel spargat neglegentia vel componat industria. Quando proceditis, simul ambulate; cum veneritis quo itis, simul state. In incessu, in statu, in habitu, in omnibus motibus vestris nihil fiat, quod inliciat cuiusquam libidinem, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi iaciuntur in aliquem, Agantur in neminem. Neque enim, quando proceditis, viros videre prohibemini, sed appetere aut ab ipsis appeti velle. Nec tactu solo et affectu sed aspectu quoque appetitur et appetit femina. Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos inpudicos, quia inpudicus oculus inpudici cordis est nuntius et, cum se invicem sibi etiam tacente lingua conspectu mutuo corda nuntiant inpudica et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab inmunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet, quae in masculo figit oculum et illius in se ipsa diligit fixum, non se videri ab aliis, cum hoc facit; videtur omnino, et a quibus videri non arbitratur. Sed ecce lateat et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo desuper inspectore, quem latere nihil potest? An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius quanto sapientius? Illi ergo timeat sancta femina displicere, ne velit viro male placere; illum cogitet omnia videre, ne velit virum male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est domino defigens oculum. Quando ergo simul estis in ecclesia et ubicumque ubi et viri sunt, invicem vestram pudicitiam custodite; deus enim, qui habitat in vobis, etiam isto modo vos custodit ex vobis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable