Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 49.12
lat augustine stoa011 perseus lat2
Vestes vestras habete sub una custode vel duabus vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne tinea laedantur, et, sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquaeque vestrum quod deposuerat, an aliud quod altera habuerat, dum tamen unicuique quod opus est, non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliqua deterius aliquid se accepisse quam prius habuerat, et indignam se iudicat esse quae ita vestiatur, sicut alia soror eius vestiebatur, hinc vos probate, quantum vobis desit in illo interiore sancio habitu cordis, quae pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis, ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur sive ubi iaceat sive unde cingatur vel operiatur vel caput contegat; sed omnia opera vestra in commune fiant, maiore studio et frequentiori alacritate quam si vobis propria faceretis. Caritas enim, de qua scriptum est quod non quaerit quae sua sunt, sic intellegitur, quia communia propriis, non propria communibus ante-ponit. Et ideo, quanto amplius rem communem quam propriam vestram curaveritis, tanto vos amplius profecisse noveritis, ut in omnibus quibus utitur transitoria necessitas, superemineat quae permanet caritas. Consequens ergo est, ut etiam illud quod suis vel filiabus vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquis vel aliqua contulerit sive vestem sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur sed sit in potestate praepositae, ut in rem communem redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. Quod si aliqua rem sibi conlatam celaverit, furti iudicio condemnetur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable