LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 49.13

lat augustine stoa011 perseus lat2

Indumenta vestra secundum arbitrium praepositae laventur sive a vobis sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corporum ususque balnearum non sit assiduus, sed eo, quo solet, intervallo temporis tribuatur, hoc est semel in mense. Cuius autem infirmitatis necessitas cogit lavandum corpus, non longius differatur; fiat sine murmure de consilio medicinae, ita ut etiam si nolit, iubente praeposita faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit et forte non expedit, suae cupiditati non oboediat; aliquando enim, etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat. Denique, si latens est dolor in corpore famulae dei, dicenti sibi quid doleat, sine dubitatione credatur; sed tamen, utrum sanando illi dolori quod delectat expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad balneas sive quocumque ire necesse fuerit minus quam tres. Nec illa quae habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipsa voluerit, sed cum quibus praeposita iusserit, ire debebit. Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendarum sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborandum, alicui debet iniungi, ut ipsa de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit; sive autem quae cellario sive quae vestibus sive quae codicibus praeponuntur, sine murmure serviant sororibus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam quae petierint, non accipiant. Vestimenta vero et calciamenta quando fuerint indigentibus necessaria, dare non differant, sub quarum custodia sunt, quae poscuntur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable