LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 49.16

lat augustine stoa011 perseus lat2

Donet dominus ut observetis haec omnia cum dilectione tamquam spiritalis pulchritudini amatrices et bono odore Christi de bona conversatione fraglantes, non sicut ancillae sub lege, sed sicut liberae sub gratia constitutae. Ut autem vos in hoc libello tamquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid neglegatis, semel in septimana vobis legatur, et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias domino bonorum omnium largitori: ubi sibi autem quaecumque vestrum videt aliquid deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut sibi debitum dimittatur et in temptationem non inducatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable