LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 49.2

lat augustine stoa011 perseus lat2

Cum ergo scribat apostolus ad Corinthios dicens: Testem deum facio super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum, non quia dominamur fidei vestrae, sed cooperatores sumus gaudii vestri, hoc ego etiam dico vobis quia parcens vobis non ad vos veni. Peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam de vobis haberem, et elegi non exhibere faciem meam vobis, sed effunderem cor meum deo pro vobis, et causam magis periculi vestri non apud vos verbis sed apud deum lacrimis agerem, ne convertat in luctum gaudium meum, quo soleo gaudere de vobis et inter tanta scandala, quibus ubique abundat hic mundus, aliquantulum consolari, cogitans copiosam congregationem et castam dilectionem et sanctam conversationem vestram et largiorem gratiam dei, quae data est vobis, ut non solum nuptias carnales contemneretis, verum etiam eligeretis societatem in domo habitandi unanimes, ut sit vobis anima una et cor unum in deum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable