LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 49.3

lat augustine stoa011 perseus lat2

Haec in vobis bona, haec dei dona considerans inter multas tempestates, quibus ex aliis malis quatitur. cor meum solet utcumque requiescere. Currebatis bene. Quis vos fascinavit? Suasio illa non est ex deo, qui vocavit vos. Modicum fermenti—nolo dicere quod sequitur; hoc enim magis cupio et oro et hortor, ut ipsum fermentum revertatur in melius, non tota massa, sicut paene iam fecerat, convertatur in peius. Si ergo repullulastis sanum sapere, orate, ne intretis in temptationem, ne iterum in contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, seditiones, susurrationes. Non enim sic plantavimus et rigavimus hortum dominicum in vobis, ut spinas istas metamus ex vobis. Si autem adhuc vestra tumultuatur infirmitas, orate ut eruamini de temptatione. Quae autem conturbant vos, si adhuc conturbant, nisi correxerint, portabunt iudicium, quaecumque illae fuerint.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable