LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 49.4

lat augustine stoa011 perseus lat2

Cogitate quid mali sit, ut, cum de Donatistis in unitate gaudeamus, interna schismata in monasterio lugeamus. Perseverate in bono proposito et non desiderabitis mutare praepositam, qua in monasterio illo per tam multos annos perseverante et numero et aetate crevistis, quae vos mater non utero sed animo suscepit. Omnes enim quae illuc venistis, ibi eam aut sanctae praepositae sorori meae servientem, placentem aut etiam ipsam praepositam, quae vos susciperet, invenistis; sub illa estis eruditae, sub illa velatae, sub illa multiplicatae; et sic tumultuamini, ut vobis eam mutemus, cum lugere deberetis si eam vobis mutare vellemus. Ipsa est, quam nostis; ipsa est, ad quam venistis; ipsa est, quam per tot annos habendo crevistis. Novum non accepistis nisi praepositum: aut si propter illum quaeritis novitatem et in eius invidia contra matrem vestram sic rebel- lastis, cur non potius hoc petistis, ut ipse vobis mutetur? Si autem hoc exhorretis, quia novi quo modo eum in Christo venerabiliter diligatis, cur non potius illud? In vobis namque regendis sic praepositi rudimenta turbantur, ut magis velit vos ipse deserere, quam istam ex vobis famam et invidiam sustinere, ut dicatur non aliam vos quaesituras fuisse praepositam, nisi ipsum coepissetis habere praepositum. Tranquillet ergo deus et componat animos vestros: non in vobis praevaleat opus diaboli, sed pax Christi vincat in cordibus vestris; nec dolore animi, quia non fit quod vultis, vel quia pudet voluisse quod velle non debuistis, erubescendo curratis in mortem, sed potius paenitendo resumatis salutem nec debeatis paenitentiam Iudae traditoris sed potius lacrimas Petri pastoris.

Provenance