Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 49.5
lat augustine stoa011 perseus lat2
Haec sunt, quae ut observetis praecipimus in monasterio constitutae. Primum propter quod estis in unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo et sit vobis anima una et cor unum in deum et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit. Sic enim legitis in actibus apostolorum, quia erant illis omnia communia et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat. Quae aliquid habebant in saeculo, quando ingressae sunt monasterium, libenter illud velint esse commune; quae autem non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt, sed tamen earum infirmitati, quod opus est, tribuatur, etiam si pauperies earum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire; tantum non ideo se putent esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum quale foris invenire non potuerunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable