LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 49.6

lat augustine stoa011 perseus lat2

Nec erigant cervicem, quia sociantur ad quas foris accedere non audebant, sed sursum cor habeant et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria esse divitibus utilia non pauperibus, sed divites illic humiliantur et pauperes illic inflantur. Sed rursus etiam illae quae aliquid esse videbantur in saeculo, non habeant fastidio sorores suas quae ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt; magis autem studeant non de parentum divitum dignitate sed de pauperum sororum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitae de suis facultatibus aliquid contulerunt, ne de suis divitiis magis superbiant quia eas monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant; superbia vero etiam in bonis operibus insidiatur, ut pereant. Et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficiatur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite et honorate in vobis invicem deum, cuius templa factae estis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable