LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 49.8

lat augustine stoa011 perseus lat2

Carnem vestram domate ieiuniis et abstinentia escae et potus, quantum valitudo permittit. Quando autem aliqua non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant dei verbum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable