LOGOI

Passage

Augustine, Epistulae. Selections. 5.1

lat augustine stoa011 perseus lat2

Avens crebro tuis affatibus laetificari et instinctu tui sermonis, quod me paulo ante iucundissime salva caritate pulsasti, paria redhibere non destiti, ne silentium meum paenitudinem appellasses. Sed quaeso, ut. si haec quasi seniles artus esse duxeris, benignarum aurium indulgentia prosequaris. Olympum montem deorum esse habitaculum sub incerta fide Graecia fabulatur. At vero nostrae urbis forum salutarium numinum frequentia possessum nos cernimus et probamus. Et quidem unum esse deum summum sine initio, sine prole naturae ceu patrem magnum atque magnificum quis tam demens, tam mente captus neget esse certissimum? Huius nos virtutes per mundanum opus diffusas multis vocabulis invocamus, quoniam nomen eius cuncti proprium videlicet ignoramus. Nam deus omnibus religionibus commune nomen est. Ita fit, ut, dum eius quasi quaedam membra carptim variis supplicationibus prosequimur, totum colere profecto videamur.

Provenance