Passage
Augustine, Epistulae. Selections. 5.2
lat augustine stoa011 perseus lat2
Sed inpatientem me esse tanti erroris dissimulare non possum. Quis enim ferat Iovi fulmina vibranti praeferri Migginem, Iunoni. Minervae, Veneri Vestaeque Sanamem et cunctis, pro nefas! diis immortalibus archimartyrem Namphamonem? Inter quos Lucitas etiam haud minore cultu suspicitur atque alii interminato numero, diis hominibusque odiosa nomina, qui conscientia nefandorum facinorum specie gloriosae mortis scelera sua sceleribus cumulantes dignum moribus factisque suis exitum maculati reppererunt. Horum busta, si memoratu dignum est, relictis templis, neglectis maiorum suorum manibus stulti frequentant, ita ut praesagium vatis illius indigne ferentis emineat: inque deum templis iurabit Roma per umbras. Sed mihi hac tempestate propemodum videtur bellum Actiacum rursus exortum, quo Aegyptia monstra in Romanorum deos audeant tela vibrare minime duratura.